viernes, 25 de julio de 2008

S. Iacobi Apostoli

Die 25 Iulii. S. Iacobi Apostoli. Duplex II classis

Introitus Ps. 138, 17 Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. V/. Gloria Patri.

Oratio Esto, Domine, plebi tuae sanctificator et custos: ut, Apostoli tui Iacobi munita praesidiis, et conversatione tibi placeat, et secura mente deserviat. Per Dominum.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Christophori Martyris.

Oratio Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut, qui beati Christophori Martyris tui natalitia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. Per Dominum.

Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 4, 9-15

Fratres: Puto, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.

Graduale Ps. 44, 17-18 Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V/. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

Alleluia, alleluia. V/. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Alleluia.

+ Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Matth. 20, 20-23

In illo tempore: Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

Credo.

Offertorium
Ps. 18, 5 In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum.

Secreta Oblationes populi tui, quaesumus, Domine, beati Iacobi Apostoli passio beata conciliet: et quae nostris non aptae sunt meritis, fiant tibi placita eius deprecatione. Per Dominum.

Pro S. Christophoro

Secreta Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis: et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dominum.

Praefatio de Apostolis.

Communio
Matth. 19, 28 Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israël.

Postcommunio Beati Apostoli tui Iacobi, quaesumus, Domine, intercessione nos adiuvea: pro cuius festivitate percepimus tua sancta laetantes. Per Dominum.

Pro S. Christophoro

Postcommunio Da, quaesumus, Domine Deus noster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulamur officio; ita perpetuo laetemur aspectu. Per Dominum.

* In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Alleluia, et Versu sequenti, dicitur Tractus Desiderium ex Missa Statuit, de Communi unius Martyris 1 loco.

Tempore autem Paschali Missa Protexisti, de Communi Martyrum 1 loco, cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra; sed post Epistolam dicitur:

Alleluia, alleluia. V/. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Alleluia. V/. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Alleluia.


.