miércoles, 10 de diciembre de 2008

Tres bendiciones de guerra

Bendición de Armas, bendición de Espada y bendición y entrega de Bandera de guerra

Pontificalis Romani antiqui excerpta.
Ordines, benedictiones aliaque similia.

DE BENEDICTIONE ARMORUM

Pontifex benedicturus arma, quae aliquis ministrorum coram eo tenet, aut supra altare vel aliquam mensam ponuntur, stans sine mitra, dicit:

V/. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R/. Qui fecit coelum et terram.
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Benedictio Dei omnipotentis Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti, descendat super haec arma, et super induentem ea, quibus ad tuendam iustitiam induatur. Rogamus te, Domine Deus, ut illum protegas, et defendas, qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.

Alia Oratio.

Oremus.

Deus omnipotens, in cuius manu victoria plena constitit, quique etiam David ad expugnandum rebellem Goliam vires mirabiles tribuisti, clementiam tuam humili prece deposcimus, ut haec arma almifica pietate bene+dicere digneris; et concede famulo tuo N. eadem gestare cupienti, ut ad munimen, ac defensionem sanctae matris Ecclesiae, pupillorum, et viduarum, contra visibilium et invisibilium hostium impugnationem, ipsis libere et victoriose utatur. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

Deinde aspergit ea aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE ENSIS

Pontifex ensem benedicere volens, illo cui tradendus est coram eo genuflectente, quem unus ex ministris coram eo tenet, stans sine mitra, dicit:

V/.
Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R/. Qui fecit coelum et terram.
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Bene+dicere digneris, quaesumus, Domine, ensem istum; et hunc famulum tuum, qui eum, te inspirante, suscipere desiderat, pietatis tuae custodia munias, et illaesum custodias. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

Deinde aspergat ensem aqua benedicta. Tum sedens, accepta mitra, tradit eum illi, cui tradendus est, genuflexo coram eo permanente, dicens:

Accipe ensem istum, in nomine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti, et utaris eo ad defensionem tuam, ac sanctae Dei Ecclesiae, et ad confusionem inimicorum crucis Christi, ac fidei christianae; et quantum humana fragilitas permiserit, cum eo neminem iniuste laedas; quod ipse tibi praestare dignetur, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. R/. Amen.

DE BENEDICTIONE ET TRADITIONE VEXILLI BELLICI

Pontifex Vexillum bellicum, quod unus ex ministris coram eo tenet, benedicere volens, stans sine mitra, dicit:

V/.
Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R/. Qui fecit coelum et terram.
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui es cunctorum benedictio, et triumphantium fortitudo; respice propitius ad preces humilitatis nostrae, et hoc Vexillum, quod bellico usui praeparatum est, coelesti bene+dictione sanctifica; ut contra adversarias, et rebelles nationes sit validum, tuoque munimine circumseptum, sitque inimicis christiani populi terribile, atque in te confidentibus solidamentum, et certa fiducia victoriae. Tu enim es Deus, qui conteris bella, et coelestis praesidii sperantibus in te praestas auxilium. Per unicum Filium tuum, Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.

Deinde aspergit Vexillum aqua benedicta. Tum sedens, accepta mitra, genuflexo coram eo, illo, cui Vexillum tradendum est, consignat ei ipsum Vexillum, dicens:

Accipe Vexillum coelesti benedictione sanctificatum, sitque inimicis populi Christiani terribile, et det tibi Dominus gratiam, ut ad ipsius nomen et honorem, cum illo hostium cuneos potenter penetres incolumis et securis.

Deinde det ei osculum pacis, dicens: Pax tibi. Qui, accepto Vexillo, osculatur manus Pontificis, surgit et discedit.

.