miércoles, 10 de marzo de 2010

Misa en la Fiesta de los Mártires de la Tradición

«Todos morían al grito de ¡viva la Religión!, ¡viva España!, ¡viva el Rey!». – «Con la misma sagrada invocación en los labios, ¡cuántos otros han entregado el alma a Dios, mártires incruentos, en los hospitales, en la miseria; matados, aún más que por el hambre, por las humillaciones, y todo por no faltar a la fe jurada, por ser fieles al honor, por no doblar la rodilla ante la usurpación triunfante!». – «Propongo que se instituya una Fiesta nacional en honor de los mártires que desde el principio del siglo XIX han perecido a la sombra de la Bandera de Dios, Patria y Rey en los campos de batalla y en el destierro, en los calabozos y en los hospitales, y designo para celebrarla el 10 de marzo de cada año, día en que se conmemora el aniversario de la muerte de mi abuelo Carlos V». S.M.C. Carlos VII, Carta al Marqués de Cerralbo, instituyendo la fiesta de los Mártires de la Tradición. Venecia, 5 de noviembre de 1895

Misa en la Fiesta de los Mártires de la Tradición

Die 10 Martii
Ss. Quadraginta Martyrum, III classis

Ant. ad Introitum Ps. 33, 18

Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V/. Glória Patri.

Oratio

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos. Hebr. 11, 33-39

Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, et spelúncis, et in cavérnis terrae. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Iesu Dómino nostro.

Graduale Ps. 132, 1-2

Ecce quam bonum, et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V/. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descéndens Iesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum eius, et multitúdo copiósa plebis ab omni Iudaéa, et Ierúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quaerébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, 11

Laetámini in Dómino, et exsultáte, iusti: et gloriámini, omnes recti corde.

Secreta

Preces, Dómine, tuórum réspice, oblationésque fidélium: ut et tibi gratae sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuae propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Matth. 12, 50

Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: praesta, quaésumus; ut, quae temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.

☩☩☩