jueves, 1 de abril de 2010

Septem Psalmi Pœnitentiales


Joseph Führich (1800-1876)
Vía Crucis 1844-46, Duodécima Estación: “Jesús muere en la cruz”
Iglesia de San Juan Nepomuceno – Viena

Septem Psalmi Pœnitentiales
(Ps 6, 31, 37, 50, 101, 129 et 142)

Psalmus 6

Domine, ne in furore tuo arguas me:
* neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum:
* sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde:
* et tu Domine usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam:
* salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui:
* in inferno autem quis confitebitur tibi.
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum:
* in lacrimis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus:
* inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem:
* quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam:
* Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei:
* convertantur, et erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 31

Beati, quorum remissæ sunt iniquitates:
* et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum:
* nec est in spiritu eius dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea:
* dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua:
* conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci:
* et iniustitiam meam non abscondi.
Dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam Domino:
* et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus:
* in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum:
* ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me:
* exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris:
* firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus:
* quibus non est intellectus.
In camo, et fræno maxillas eorum constringe:
* qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris:
* sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Lætamini in Domino, et exsultate, iusti:
* et gloriamini omnes recti corde.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 37

Domine, ne in furore tuo arguas me:
* neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi:
* et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ:
* non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum:
* sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ:
* a facie insipientiæ meæ.
Miser factus sum et curvatus sum usque ad finem:
* tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus:
* et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis:
* rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum:
* et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea:
* et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei:
* adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui iuxta me erant, de longe steterunt:
* et vim faciebant, qui quærebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates:
* et dolos tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam:
* et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens:
* et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi:
* tu exaudies me, Domine Deus meus.
Quia dixi: nequando supergaudeant mihi inimici mei:
* et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt
Quoniam ego in flagella paratus sum:
* et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo:
* et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me:
* et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi:
* quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus:
* ne discesseris a me.
Intende in adiutorium meum:
* Domine, Deus salutis meæ.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 50

Miserere mei, Deus:
* secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum:
* dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea:
* et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco:
* et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci:
* ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum:
* et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti:
* incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor:
* lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et lætitiam:
* exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis:
* et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus:
* et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne proiicias me a facie tua:
* et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui:
* et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas:
* et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ:
* exultabit lingua mea iustitiam tuam.
Domine, labia mea aperies:
* et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique:
* holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus:
* cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion:
* ut ædificentur muri Ierusalem.
Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes et holocausta:
* tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 101

Domine, exaudi orationem meam:
* et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me:
* in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te:
* velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei:
* et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussum est ut fœnum, et aruit cor meum:
* quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei:
* adhæsit os meum carni meæ.
Similis factus sum pellicano solitudinis:
* factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi:
* et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei:
* et qui laudabant me, adversum me iurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam:
* et potum meum cum fletu miscebam.
A facie iræ et indignationis tuæ:
* quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt:
* et ego sicut fœnum arui.
Tu autem, Domine, in æternum permanes:
* et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion:
* quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius:
* et terræ eius miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine:
* et omnes reges terræ gloriam tuam.
Quia ædificavit Dominus Sion:
* et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium:
* et non sprevit precem eorum.
Scribantur hæc in generatione altera:
* et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo:
* Dominus de cælo in terram aspexit.
Ut audiret gemitum compeditorum:
* ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntiet in Sion nomen Domini:
* et laudem suam in Ierusalem.
In conveniendo populos in unum:
* et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suæ:
* paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum:
* in generationem et generationem anni tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti:
* et opera manuum tuarum sunt cœli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes:
* et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
* tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt:
* et semen eorum in sæculum dirigetur.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 129

De profundis clamavi ad te, Domine:
* Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes:
* in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine:
* Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est:
* propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum eius:
* speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem:
* speret Isræl in Domino.
Quia apud Dominum misericordia:
* et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Isræl:
* ex omnibus iniquitatibus eius.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 142

Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua:
* exaudi me in tua iustitia.
Et non intres in iudicium cum servo tuo:
* quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam:
* humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:
* et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis:
* in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te:
* anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine:
* defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me:
* et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam:
* quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem:
* quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi:
* doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
* propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua.
Educes de tribulatione animam meam:
* et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam:
* quoniam ego servus tuus sum.
Gloria Patri, et Filio:
* et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper:
* et in sæcula sæculorum. Amen.

☩☩☩

1 comentario:

Jorge de la Compasión dijo...

A propósito, ¿qué quiere decir la "H"?