miércoles, 10 de septiembre de 2014

Hermenéutica de la continuidad litúrgica: los 16 prefacios aprobados en 1970 para la Iglesia latina, reformados, y en parte renovados, del Misal Romano de 1962




Hermenéutica de la continuidad litúrgica: los 16 prefacios aprobados en 1970 para la Iglesia latina, reformados, y en parte renovados, del Misal Romano de 1962

[1] PRAEFATIO I DE NATIVITATE DOMINI
De Christo luce

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostrae óculis lux tuae claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[2] PRAEFATIO DE EPIPHANIA DOMINI
De Christo lumine gentium

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia ipsum in Christo salútis nostrae mystérium hódie ad lumen géntium revelásti, et, cum in substántia nostrae mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis eius glória reparásti. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[3] PRAEFATIO IV DE QUADRAGESIMA
De fructibus ieiunii

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et praemia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

MISSA VOTIVA
4. DE MYSTERIO SANCTAE CRUCIS
[4] Praefatio: De victoria crucis gloriosae

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens, aetérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno crucis constituísti, ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret; et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

FERIA V HEBDOMADAE SANCTAE
Ad Missam chrismatis
[5] Praefatio: De sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur. Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui sacrifícium rénovent, eius nómine, redemptiónis humánae, tuis apparántes fíliis paschále convívium, et plebem tuam sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis. Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constánter tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[6] PRAEFATIO PASCHALIS I
De mysterio paschali

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum nocte (die) gloriósius praedicáre, (sed in hoc potíssimum gloriósus praedicáre,) cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[7] PRAEFATIO II DE ASCENSIONE DOMINI
De mysterio Ascensionis

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes. Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

MISSA VOTIVA
8. DE SACRATISSIMO CORDE IESU
[8] Praefatio: De immensa caritate Christi

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, mira caritáte, exaltátus in cruce, pro nobis trádidit semetípsum, atque de transfíxo látere sánguinem fudit et aquam, ex quo manárent Ecclésiae sacraménta, ut omnes, ad Cor apértum Salvatóris attrácti, iúgiter haurírent e fóntibus salútis in gáudio. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...

Dominica ultima " per annum "
DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI UNIVERSORUM REGIS
Sollemnitas
[9] Praefatio: De Christo universorum Rege

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Sacerdótem aetérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánae sacraménta perágeret: et, suo subiéctis império ómnibus creatúris, aetérnum et universále regnum imménsae tuae tráderet maiestáti: regnum veritátis et vitae; regnum sanctitátis et grátiae; regnum iustítiae, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

MISSA VOTIVA
9. DE SPIRITU SANCTO
[10] Praefatio I de Spiritu Sancto: De missione Spiritus a Domino in Ecclesiam

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes caelos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter nunc et usque in saeculum, cum omni milítia Angelórum, devóta tibi mente concínimus, clamántes atque dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

MISSA VOTIVA
1. DE SANCTISSIMA TRINITATE
[11] Praefatio: De mysterio Sanctissimae Trinitatis

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui cum Unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónae, sed in uníus Trinitáte substántiae. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine discretióne sentímus. Ut, in confessióne verae sempiternaeque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in maiestáte adorétur aequálitas. Quem laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim, qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...

[12] PRAEFATIO I DE BEATA MARIA VIRGINE
De Maternitate beatae Mariae Virginis

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in ... beátae Maríae semper Vírginis collaudáre, benedícere et praedicáre. Quae et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit, et, virginitátis glória permanénte, lumen aetérnum mundo effúdit, Iesum Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

MISSA VOTIVA
13. DE S. IOSEPH
[13] Praefatio: De missione sancti Ioseph

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in veneratióne beáti Ioseph débitis magnificáre praecóniis, benedícere et praedicáre. Qui et vir iustus, a te Deíparae Vírgini Sponsus est datus, et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus, ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, patérna vice custodíret, Iesum Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cumquibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[14] PRAEFATIO I DE APOSTOLIS
De Apostolis pastoribus populi Dei

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui gregem tuum, Pastor aetérne, non déseris, sed per beátos Apóstolos contínua protectióne custódis, ut iísdem rectóribus gubernétur, quos Fílii tui vicários eídem contulísti praeésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[15] PRAEFATIO COMMUNIS II
De salute per Christum

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui bonitáte hóminem condidísti, ac iustítia damnátum misericórdia redemísti: per Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

[16] PRAEFATIO I DE DEFUNCTIS
De spe resurrectionis in Christo

V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátae resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúrae immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et, dissolúta terréstris huius incolátus domo, aetérna in caelis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...


***